monumenta.ch > Ambrosius > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 43
His igitur fructibus delectata Ecclesia dicit ad Christum: Qui sedes in hortis, amici intendentes sunt voci tuae: vocem tuam insinua mihi . Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat: et in hortis positi amici intendebant voci eius. Sed quia amici illi de coelestibus erant Archangeli, vel Dominationes, et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem eius non poterat, quam cupiebat, audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi. Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem; ut disputantem cum Angelis Dominum Iesum audire possimus.